QVIA VT AIT CICERO OFFICIO .I. Omnis qui de re aliqua instituitur serrmo, debet à diffinitione proficisisci, vt intelligatur quid sit id de quo disputatur. Articulus. Iꝰ . Sacramẽtum quid sit QVÆRITVR, in primis, quid sit sacramentum? Diffinitio autẽ secũdum eundẽ Cicero. debet esse breuis, & dilucida oratio, naturam rei exponẽs . Et ideo Augusti. lib. 10. de Ciuita. Dei, sic diffinit. Sacramentum est sacræ rei signum. Hæc diffinitio habetur de cōse . d. 2. c. sacrificium. Hæc est etiam prima diffinitio earum quas Magister sententiarum ponit in. 4. d. 1. & sanctus. Tho. 3. p. q. 60. arti. 2. Vbi aduerte quòd quandò dicit sacræ rei, non intelligitur quę libet res sacra, quia sic crux, & multa alia essent sacramentum, sed res sacra sanctificans nos. Cùm enim sacramẽ tum sit signum quoddā , signa autem proprie debeantur hominibus, & sacramentum sit proprium hominum, oportet vt per rem sacrā intelligamus rem homines sanctificantẽ . Per signũ etiā , non intelligas quodcũque signũ , sed signũ exterius quod communiter vocatur signũ , & quod diffinit Augu. 2. de doctrina christia. dicẽs , signum est quod pręter speciẽ quā ingerit sensibꝰ , facit aliquid aliud in cognitionẽ venire. Est igitur sacramentum, signũ sensibile rei sacræ, nos sanctificantis. Per rẽ ergo sacrā nos sanctificantem, intellige principalitèr gratiam, gratũ facientem: quāuis . S. Tho. 3. p. q. 60. ar. 3. dicat tria figurari in sacramẽtis . Primũ , causā effectiuā nostræ sāctificationis , scilicet passionẽ Christi. Lucæ. 22. Hoc facite in meā cōmemorationem . Et. 1. Corinth. 11. Quotiescũ  manducabitis panem hũc , & calicem bibetis: mortẽ dñi annuntiabitis. Secũdũ , causam formalẽ nostrę sāctificationis scilicet gr̃am . Tertiũ , causam finalẽ , quę est gloria. Vnde eccle. cantat ex officio. sāt . Tho. O sacrũ conuiuiũ in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis eius, ecce primũ , mẽs impletur gratia: ecce secundũ , & futurę glo riæ nobis pignus datur, ecce tertium. Sunt & aliæ diffinitiones sacramenti, quæ sub alijs verbis idẽ quod prima iā posita docẽt . Sacramentũ , ait Magist. sent. est inuisibilis gr̃ æ , visibilis forma vt eius imaginẽ gerat, & causa existat Et August. lib. de corpore Christi. Sacramẽtũ est ꝑ quod sub tegumẽtis rerũ visibiliũ , diuina virtus, secretiùs salutẽ operatur. Et Hugo de sāct . Vict. lib. de sacramẽtis . 1. p. ca. 1. Sacramẽtũ est materiale elementũ , foris sensibili ter propositũ , ex similitudine repræ sentās , ex institutione significās , ex sanctificatione continẽs aliquā inuisibilẽ & spiritualem gratiam. Et hæc de diffinitione sacramenti sufficiant. Sacramẽta veteris & nouæ legis quo differāt ¶ VISA Sacramenti diffinitione, quia de sacramentis nouæ legis est noster hic tractatꝰ , videre oportet in quibus differant nostra sacramẽta à sacra mentis veteris legis, maximè à circun cisione, quæ secundũ Augusti. & oẽs doctores, conferebat gratiā ex opere operato. Notandũ ergo, primo certũ est, quòd sacramenta veteris legis non aperiebāt cęlum , vt patet ex multis sacræ scripturæ locis. Om̃es em̃ antiqui patres, etiam sanctissimi fatebantur se in infernum descẽsuros , vt Iacob. Gene. 37. Descendam ad filium meũ lugens in infernum. Iob. 14. Quis mihi tribuat vt in inferno protegas me. & 17. Et infernus domꝰ mea est. & psal. Quis est homo qui viuet, & non videbit mortẽ : eruet animā suā de manu inferi? Et certũ est quòd sacramenta no uæ legis aperiant ianuā cęli . Christus in sua passione aperuit eam in cōmuni toti generi humano, in particulari verò aperiũt sacramenta. Matth. 3. prę dicabat Ioānes , poenitẽtiā agite, appropinquauit regnũ cęlorũ . Ephe. 2. cuius gratia estis saluati, & cōsedere nos fecit in cęlestibus . Rom. 8. Si filij, ergo & hæredes. Matth. 25. Venite benedicti patris mei, percipite regnũ . Et Matthæi. 3. IESV baptizato, aꝑti sunt cęli . Ex hoc sequitur quód sacramẽta veteris legis, no ponebant homines in statu sufficienti perueniendi ad vitam æternā , & per consequens non dabāt salutẽ , quia vltima salus est beatitudo, ac proindè tunc gratia non erat perfecta. Vnde tunc quāto tempore hæres paruulus est, nihil differt à seruo, quia si non habebat ius adeundi vitā ęternam ab extrinseco, quia nondum aperuerat Christus ianuā cęli . Per peccatũ enim Adæ, & quodcun actuale peccatũ , non solũ Adam inccurrit indignationem, sed etiā omnes posteri eius, & tota natura humana, & sic duplex olim erat indignatio scilicet contra personam, & contra naturā . In veteri autẽ lege, per sacramenta tollebatur indignatio prima particularis contra singulos homines, sed tñ manebat adhuc indignata Deo tota natura humana, quę indignatio nunquā vs ad Christũ á toto genere humano fuit ablata, & sic non erāt Deo ꝑfectè grati in illa lege veteri, sicut nunc in noua, quandò omnis indignatio particularis & cōmuni s ablata est. Et ista sufficiant de sacramentis veteris legis. Sacramenta quot sint? ¶ QVÆRITVR, quot sint sacra menta nouæ legis? Respondeo, quòd, septem, baptismus, cōfirmatio , eucharistia, poenitentia, ordo, matrimoniũ , extrema vnctio. Hoc determinatum est in concil. Florenti. sub Euge. 4. & in cap. ad abolendam, extra de hęreticis , excōmunicantur & dānātur , qui de ecclesiasticis sacramẽtis alitèr sentire, aut docere pręsumpserint , quam ecclesia Romana docet. Cũ ergo ecclesia Romana in dicto cōcilio , & in vsu teneat. 7. esse sacramẽta nouæ legis, iā nemini licebit de hoc dubitare. Sacramentorum sufficiẽtia . ¶ SVFFIcientiam & congruitate huius numeri docet, sanct. Tho. 3. p. q. 65. art. 1. dicens, sacramenta ecclesiastica ordinantur ad duo, scilicet ad ꝑficiẽdũ hominẽ in vita spirituali, seù in cultu xp̃ianæ religionis, & in remediũ cōtra peccatũ , & quātũ ad vtrũq : cōuenientèr sunt. 7. Vita em̃ hoĩs spiritualis similitudinẽ habet ad vitā corporalem, propter quod eodẽ nomine vocatur vtra vita: in vita autem corporali duplicitèr aliquis ꝑficitur , vno modo quātùm ad propriam personā , & hoc duplicitèr, scilicet aut adquirẽ do perfectionem, aut remouendo impedimenta. Perficitur autem vita perfectione prima, per generationẽ , quā do adquirit vitam, & loco istius gene rationis succedit baptismus, qui vocatur regeneratio, quia homo cùm esset mortuus per peccatum, recipit vitam per lauacrum regenerationis, & renouationis, ad Titum. 3. Secunda perfectio est augmentum, cui succedit secũ dum sacramentũ cōfirmationis , quod principalitèr in Penthecoste est institutum, quandò dominus dixit, sedete in ciuitate, donec induaminí virtute ex alto. Tertia perfectio vitæ corporalis est nutritio, quæ est conseruatio vitæ, & loco huius succedit eucharistia Vnde Ioan. 6. Nisi māducaueritis car nem filij hominis, & biberitis eius sanguinem, nō habebitis vitam in vobis. Sed quia homo interdum incurrit ægritudines, habere debebat remedium, quod quidem est duplex, vnum ad repellendum morbum, vt pharmacum, alterum ad restituendas vires. Sic etiam in vita spirituali, ad expellẽ das infirmitates peccati, est poenitentia. Psalm. sana animam meam: quia peccaui tibi. Alterum ad expellendas reliquias peccatorum, & est extrema vnctio, de qua Iacob. 5. & si in peccatis fuerit dimittentur ei. In ordine autem ad communitatem perficitur homo duplicitèr, vno modo suscipiendo potestatem regendi, & loco istius succedit ordo. Alio modo secundùm naturalem propagationem, quod fit per matrimonium, tam in corporali quam in spirituali vita.