DVBITATVR quando fuit institutus baptismus? vtrum ante Christi passionem , vel postea? Respondeo per duas propositiones. Prima certissimum est quod fuit institutus a Christo ante passionem . Patet hoc Ioann. 3. vbi expresse habetur quód Christus baptizabat. Et Ioan. 4. declaratur quomodo baptizabat, quanquam Christus non baptizaret, sed discipuli eius baptizabant de mandato ipsius, quia alias Christus non diceretur baptizare. Non est autem verisimile quod Christus baptizaret baptismo Ioannis , nec etiam apostoli Ioannis baptismo baptizabant, vt dicit Hierony. in epis. ad Seleutianum , & in sermone Epiphaniae. Alias inter discipulos Ioan. non fuisset inuidia, qui dolebant eo quod plus baptizaret Christus quam Ioannes, nam ille baptismus diceretur Ioannis non Christi . Item sacramenta sunt instrumenta nostrae redemptionis, cum ergo Christus perfecerit redemptionem in passione vel resurrectione, & baptismus sit potissima pars redemptionis, sequitur quod fuit institutus ante Christi passionem , scilicet Ioannis . 3. ibi. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et ita tenent omnes doctores, quod fuit institutus ante passionem.