DVBITATVR quandò fuit institutꝰ baptismus? vtrũ ante Christi passionẽ , vel postea? Respondeo per duas propositiones. Prima certissimum est quòd fuit institutus à Christo ante passionẽ . Patet hoc Ioann. 3. vbi expressè habetur quód Christus baptizabat. Et Ioan. 4. declaratur quomodo baptizabat, quā quam Christus non baptizaret, sed discipuli eius baptizabant de mandato ipsius, quia aliâs Christus non diceretur baptizare. Non est autem verisimile ꝙ Christꝰ baptizaret baptismo Ioā nis , nec etiā apostoli Ioānis baptismo baptizabant, vt dicit Hierony. in epis. ad Seleutianũ , & in sermone Epiphaniæ. Aliàs inter discipulos Ioan. non fuisset inuidia, ꝗ dolebāt eò ꝙ plus baptizaret Xp̃us quam Ioannes, nam ille baptismus diceretur Ioannis non Xp̃i . Itẽ sacramenta sunt instrumẽta nostrę redemptionis, cùm ergo Xp̃us perfecerit redemptionem in passione vel resurrectione, & baptismus sit potissima pars redemptionis, sequitur ꝙ fuit institutus ante Christi passionẽ , scilicet Ioānis . 3. ibi. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et ita tenent omnes doctores, quòd fuit institutus ante passionem.