bapti çans, an debeat exprimere propriā propriam personam

¶ QVÆRITVR, an requiratur quód minister seu baptizās baptizans exprimat propriam personam, dicens, ego? Respond. Respondeo quòd sufficit dicere virtualiter, vt si dicat, baptizo te, &c. Sed vtrũ vtrum sit necessariũ necessarium quòd exprimatur saltẽ saltem virtualitèr? Respondeo, quòd non, & ita tenent omnes. Nam Græci baptizāt baptizant sub hac forma baptizetur seruus Christi, in nomine patris, &c. Et est verus baptismus, vt tenet. S. Tho. 3. p. q. 66. arti. 5. 1. &. 2. Et ita tenendũ tenendum est sine dubio . Quāuis Quamvis in. c. 1. si quis, de baptis. videatur dici contrariũ contrarium , sed intelligitur de illis, qui tantũmodo tantummodo dicunt in nomine | patris, & filij & spiritus sancti: non dicẽdo dicendo baptizo, vel baptizetur. Si quis autem diceret (causa grauitatis) nos te baptizamus in nomine &c. non esset baptismus, secundũ secundum sanct. Tho. 3. p. q. 66. ar. 5. 4. quia variatur sensus formę formae . Nos enim, significat ego & tu. Si autem episcopus, vel alia magnifica persona baptizet sub illa forma, est verus baptismus, quia iam ex circunstantijs & acōmodatione acommodatione patet tātũdem tantundem signi
ficari, sicut ego te baptizo. Duo autem si sic baptizant, & vnus aquam mittat alter vero dicat: ego te baptizo &c. nihil faciunt, quia est falsa forma illius qui dicit ego te baptizo. Siverò simul & semel ambo baptizant (quia contẽ dunt contendunt de prębenda praebenda ) ita quòd quilibet totum faciat, est verus baptismus, nec de hoc dubito, nisi quilibet dicat, nos te baptizamus. Tunc enim secùndum sanct. Tho. 3. p. q. 66. ar. 5. &. q. 67. art. | 7. non est baptifmus, quod ego reputo securiùs, licet oppositum dicat Caieta. 3. par. q. 67. arti. 7. & Palu. 4. dist. 3. q. 2. & Durand. 4. di. 3. q. 3.
Loading...