ΒΆ SED vtrum requiratur quod nominetur persona baptizata scilicet te: Respondeo quod Scot. 4. di. 3. q. 2. art. 3. & Gabriel. 4. d. 3. q. vnica, dicunt quod sic, & ita tenendum est, nam requiritur quod verba baptizantis applicentur alicui. Sed vtrum quis posset se ipsum baptizare? Respondeo quod non , vt patet, c. debitum , de baptismo, vbi hoc determinatur. Sed vtrum esset baptismus si quis diceret, ego te abluo, vel mergo. Respondeo quod sic, quia verba sunt synonyma: quicquid dicat Glosa in capi. multi sunt. Et foeminae sermone hispano baptizantes, melius faciunt quam illae quae baptizant sermone latino, quia sciunt melius pronunciare verba hispana quam latina.