¶ SED vtrum requiratur quòd nominetur persona baptizata scilicet te: Respon. quòd Scot. 4. di. 3. q. 2. art. 3. & Gabriel. 4. d. 3. q. vnica, dicũt quòd sic, & ita tenendum est, nam requiritur quòd verba baptizantis applicentur alicui. Sed vtrũ quis posset se ipsũ baptizare? Respō. quòd nō , vt patet, c. debitũ , de baptismo, vbi hoc determinatur. Sed vtrũ esset baptismus si quis diceret, ego te abluo, vel mergo. Respō. quòd sic, quia verba sunt synonyma: quicquid dicat Glosa in capi. multi sunt. Et fœminæ sermone hispano baptizantes, melius faciunt quàm illæ quæ baptizant sermone latino, quia sciunt melius pronunciare verba hispana quàm latina.