ΒΆ DVBITATVR, an requiratur mersio baptizati in aqua, vel an sufficiat tingere ipsum? Respondeo, quod fuit antiqua consuetudo vt mergeretur, iam vero non oportet, sed quilibet seruet morem suae dioecesis . Vnde in Germania ponitur duntaxat gutula aquae, &c. In locis autem vbi consuetum est ter megere puerum, si ante secundam vel tertiam mersionem, dicta forma baptismi, puer moriatur, vere baptizatus est, vt dicit Caieta. licet Palude oppositum teneat. Si autem timeatur mors pueri si mergeretur, non debet mergi, sed sufficit eum aqua aspergere, quicquid dicat Palu. 4. d. 6. q. 1. ar. 3. nam contra eum tenent omnes doctores. Si vero quis diceret, ego te baptizo in nomine patris. &c. et mitteret puerum in flumem, vtrum esset baptismus? Resp. PaIu. 4. di. 3. q. 1. & Scot. d. 5. q. 3. & Marsi. 4. q. 1. & com munis opinio dicit, quod non est baptizatus talis puer. Siluest. etiam tenet idem , & hoc intelligendum est etiam si ille qui sic mittit puerum intendat eum baptizare. Maio. autem in. 4. d. 4. q. 2 & Panor. c. non vt apponeres de baptismo, tenet quod esset vere baptizatus. Pro vtraque parte est apparentia. Ego mallem tenere quod esset baptizatus, nihil enim refert mittere eum in aquam , & mittere plurimam aquam super eum .