¶ QVÆritur, vtrum baptismus remittat omnia peccata etiam actualia? Et videtur quod non quia institutus est contra originale. Respondeo ex sententia omnium doctorum, quod baptismus remittit omnia peccata etiam actualia. Patet Ezechielis. 36. Effundam super vos aquam mundam , & mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et est determinatum ab ecclesia de consec . d. 4. c. paruulo, & c. regenerante , & sunt verba Augustini, & figuratum fuit Exodi 14. in Ægyptijs, de quibus dicitur, nec vnus quidem super fuit ex eis. Vbi dicit Glo. sic, peccata omnia in baptizato. Item originale non dimittitur sine gratia, sed gratia non patitur secum peccatum mortale, ergo omnia peccata mortalia remittunt in baptismo. Haec conclusio est de fide, & patet ex multis locis sacrae scripturae , & ex ca. maiores, de baptis. ac proinde non licet de{ Baptismus, an remittat totam poenam } ea dubitare. Sed an remittat tota poena debita peccatis? Respondetur ex sententia omnium doctorum quod sic. Augus. in Enchiri. c. 43. & habetur de conse. d. 4. cap. per baptismum ait. Per baptismum quicquid ab homine dictum, factum, aut cogitatum est, totum aboletur, & quasi factum non sit habetur. Et Ambros. qui allegatur a magistro senten. 4. d. 4. dicit, quod in baptismo non requiritur gemitus peccatorum , quia gra tis omnia condonantur, sed si non remitteretur tota poena, requireretur gemitus peccatorum, ergo. Item quia alias post baptismum imponeretur poenitentia sicut in confessione, sed non imponitur, ergo nullus relinquitur reatus poenae post baptismum. Item vt dicitur Roma. 6. In baptismo commorimur Christo. i. applicatur nobis eius passio plene, ergo totam emundat conscientiam . Et si aliqua ieiunia baptizantis ante baptismum imponebantur vel permittebantur, hoc erat propter reuerentiam baptismi, vel ad satisfaciendum pro peccatis, non autem ad tollendam poenam. Remittitur etiam ratione baptismi fomes et inclinatio ad peccandum: dicente Augustino de consecra. d. 4. non ex quo, quod non ex aequo infestatur a fomite baptizatus, sicut non baptizatus. Diminuitur autem non per substractionem , sed per additionem contrarij, scilicet gratiae & virtutis.