# 18 Baptismi effectus, an sit aequalis in omnibus suscipientibus? ¶ QVÆritur, an baptismus omnibus conferat aequalem effectum? Respondetur duplicem esse baptismi effectum, unum ordinatum, qui est gratia & virtutes, & remissio peccatorum, atque poenarum. Alterum aliquo modo annexum, vt donum prophetiae, & gratiae gratis datae , & de hoc secundo effectu, manifestum est quod non semper omnibus confertur aequalis. De primo vero est inter theologos concertatio . Scotus enim & Gabrie. et Caieta. tenent quod licet ratione sacramenti detur de terminata gratia, tamen ratione deuotionis ministrorum (vel quia vnus est praedestinatus ad maiorem gratiam quam alius) est maior effectus baptismi in vno quam in alio. Sed ego non dubito quin hoc sit falsum, et contra sanctum Tho. Sed dico, quod semper ratione sacramenti datur aequalis gratia. Ita tenet Maio. 4. d. 4. q. 3. et hoc intellige de puero. Nam de adulto non negarem quin maiorem gratiam baptismi recipiat vnus quam alius, quia est maior dispositio in vno quam in alio.