Baptismi effectus, an sit æqualis in omnibus suscipientibus? ¶ QVÆritur, an baptismus omnibus conferat æqualem effectum? Respon. duplicẽ esse baptismi effectum, vnũ ordinatum, qui est gratia & virtutes, & remissio peccatorum, at poenarum. Alterum aliquo modo annexum, vt donum prophetiæ, & gratiæ gratis datę , & de hoc secundo effectu, manifestum est quòd non semper omnibus confertur æqualis. De primo verò est inter theologos cōcertatio . Scotus enim & Gabrie. et Caieta. tenent quòd licet ratione sacramẽti detur de terminata gratia, tamen ratione deuotionis ministrorum (vel quia vnus est prædestinatus ad maiorem gratiam quam alius) est maior effectus baptismi in vno quā in alio. Sed ego non dubito quin hoc sit falsum, et contra sanctũ Tho. Sed dico, quod semper ratione sacramẽti datur æqualis gratia. Ita tenet Maio. 4. d. 4. q. 3. et hoc intellige de puero. Nam de adulto nō negarem quin maiorẽ gratiam baptismi recipiat vnus quàm alius, quia est maior dispositio in vno quàm in alio.