¶ QVÆritur, vtrum qui est in actuali voluntate peccandi sit baptizandus? Respondent sanct. Thom. 3. par. quaestio. 68. articulo. 4. et articulo. 8. ad. 4. Et Scotus. 4. distin. 4. q. 5. Et Palu. 4. di. 4. q. 1. Et Durand. 4. d. 4. q. 2. quod talis non est baptizandus, & de hoc non est dubitandum. Et Augusti. & habetur de consecra. d. 4. ca. omnis qui ait. omnis qui iam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium nisi poeniteat, non potest nouam vitam inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur , soli pueri immunes sunt. Item actu. 2. Agite poenitentiam & baptizetur vnusquisque vestrum. Poenitentia autem quae ante baptismum requiritur, debet esse contritio, sicut & in sacramento confessionis , nisi excusetur ignorantia , qua putat se sufficientem dolorem habere cum tamen non habeat, tunc enim sufficit attritio cum sacramento , sicut etiam de poenitentia. Et per omnia similis dolor requiritur ante baptismum, sicut ante poenitentiam: quia dolere de peccatis est de iure naturali, quod non impeditur a iure diuino. Baptismus autem in peccato mortali susceptus valere incipit fictione recedente , vt determinat Augustinus cap. tunc valere, de consecratione . d. 4. maxime si habuerit attritionem. Sed quaeritur, quare hoc sacramentum habeat istud privilegium , quod recedente fictione valeat, cúm eucharistia non habeat illud, imo nec poenitentia ? attritio enim post poenitentiam nihil valet, quanuis cum poenitentia valeat, & tamen attritio post baptismum, illius in quam peccati attritio de quo erat fictio, sufficit ad hoc vt baptismus conferat gratiam ex opere operato. Respondet sanctus Thomas. 4. distin. 4. quaestione. 3. ar. 2. quod ratio discriminis est, quia baptismus imprimit characterem , quia iam talis est vere baptizatus, & baptismus non potest iterari: & si sic non repara retur effectus eius esset in vacuum susceptus. Effectus autem aliorum sacramentorum iterabilium potest recuperari.