¶ QVÆritur, vtrum qui est in actuali voluntate peccādi sit baptizandus? Respon. sanct. Thom. 3. par. quæstio. 68. articulo. 4. et articulo. 8. ad. 4. Et Scotus. 4. distin. 4. q. 5. Et Palu. 4. di. 4. q. 1. Et Durand. 4. d. 4. q. 2. quòd talis non est baptizandus, & de hoc non est dubitandum. Et Augusti. & habetur de consecra. d. 4. ca. omnis qui ait. omnis qui iam suæ voluntatis arbiter constitutus est, cùm accedit ad sacramentum fidelium nisi poeniteat, non potest nouā vitam inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizātur , soli pueri immunes sunt. Item actu. 2. Agite poenitentiam & baptizetur vnusquisque vestrum. Poenitentia autem quę ante baptismum requiritur, debet esse contritio, sicut & in sacramento cō fessionis , nisi excusetur ignorātia , qua putat se sufficientem dolorem habere cum tamen nō habeat, tunc enim sufficit attritio cum sacramẽto , sicut etiā de poenitentia. Et per omnia similis dolor requiritur ante baptismum, sicut ante poenitentiam: quia dolere de peccatis est de iure naturali, quod non impeditur à iure diuino. Baptismus autem in peccato mortali susceptus valere incipit fictione recedẽte , vt determinat Augustinus cap. tunc valere, de cōsecratione . d. 4. maxime si habuerit attritionem. Sed quæritur, quare hoc sacramẽtum habeat istud preuillegium , quòd recedẽte fictione valeat, cúm eucharistia nō habeat illud, imo nec poenitẽtia ? attritio enim post poenitentiam nihil valet, quanuis cum poenitentia valeat, & tamen attritio post baptismum, illius in quā peccati attritio de quo erat fictio, sufficit ad hoc vt baptismus cōferat gratiā ex opere operato. Respondet sanctus Thomas. 4. distin. 4. quæstione. 3. ar. 2. quòd ratio discriminis est, quia baptismus imprimit characterẽ , quia iam talis est verè baptizatus, & baptismus non potsst iterari: & si sic non repara retur effectus eius esset in vacuum susceptus. Effectus autem aliorum sacramentorũ iterabiliũ potest recuperari.