¶ QVÆRITVR, an sint plura baptismata? Respondeo quod sic, nam triplex est baptismus, videlicet, flamminis , sanguinis, & aquae, vt notat Glo. super illud Hebraeo . 6. baptismata doctrinae. Et de baptismo flamminis fit mentio. 15 q. 1. ca. firmissime, & ibi Glo. & de consecra . d. 4. ca. necessarium, & ibi Glo. & Grego. Nazianzenus, lib. de seculis Epiphanis, & Bernardus epistol. 77. martyrium vocat baptismum. Et Casiodo. de Origine officiorum . ca. 24. ponit haec tria baptismata. Et Orige. 4. Leuiti. & Augusti. 13. de Ciuita. Dei. Baptismus autem flamminis vocatur poenitentia peccatorum , et quaecunque conuersio in Deum sufficiens ad infusionem gratiae , qui non vocatur sacramentum quia non confert gratiam ex opere opera to. Nec martyrium vocatur sacramentum , quia iam essent plura quam septem sacramenta novae legis. Nec sunt necessariae in martyrio, res, et verba, materia, et forma. Sacramenta autem omnia constant ex illis