¶ QVÆritur vtrum pueri sint baptizandi? & videtur quod nō quia nemo debet baptizari nisi voluntariè, sed in pueris non est voluntarium, ergo. Respondeo nullo modo est dubitandum, quòd pueri si non baptizantur damnantur: si autem baptizantur, saluantur. Hoc expressè determinatur in capit. maiores, de baptismo, & Ioan. 3. dicitur nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu sancto, &c. Et Augusti. cōtra Iuliañ . & de baptismo paruulorũ , ca. 13. & 30. & de fide ad Petrũ ca. 6. et in multis alijs locis determinat quòd pueri sine baptismo dānantur , & cum illo iustificantur. Pueri em̃ habẽt originale peccatũ , secundũ illud Roman. 5. oẽs in Adam peccauerũt , sed in noua lege nō est aliud remediũ contra originale, nisi baptismus ergo.