# 21 Pueri, an sint baptizandi . ¶ QVÆritur vtrum pueri sint baptizandi? & videtur quod non quia nemo debet baptizari nisi voluntarie, sed in pueris non est voluntarium, ergo. Respondeo nullo modo est dubitandum, quod pueri si non baptizantur damnantur: si autem baptizantur, saluantur. Hoc expresse determinatur in capit. maiores, de baptismo, & Ioan. 3. dicitur nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu sancto, &c. Et Augusti. contra Iulianum . & de baptismo paruulorum , ca. 13. & 30. & de fide ad Petrum ca. 6. et in multis alijs locis determinat quod pueri sine baptismo damnantur , & cum illo iustificantur. Pueri enim habent originale peccatum , secundum illud Roman. 5. omnes in Adam peccaverunt , sed in noua lege non est aliud remedium contra originale, nisi baptismus ergo.