¶ QVÆritur, vtrum amentes, & furiosi sint baptizandi? Respondeo, quod si aliquis sit perpetuo amens, quia sic na tus est, & nunquam habuit vsum rationis, talis est baptizandus, quia idem est iudicium ac de puero. Secundo dico quod si amens habuit aliquando vsum rationis, & tunc cum erat sui compos voluit baptizari, licet postea inciderit in amentiam est baptizandus sine dubio. Verum est quod si quando habuit vsum rationis, & voluit baptizari, constet eum esse in aliquo peccato mortali a quo nolebat abstinere, male faceret qui eum baptizaret. Si autem talis de facto baptizetur, vtrum consequatur gratiam? Doctores concorditer dicunt, quod nihil sibi proficeret baptismus. Nec ego oppositum aude rem determinate dicere, probabile tamen existimo, cum baptismus sit in remedium peccatorum, quod habet efficaciam erga attritum qui est in mortali. Et potest etiam baptizari cum sit in originali talis furiosus, quod si baptizetur in casu dicto saluabitur, ne ponamus aliquem in via extra statum salutis. Hoc credo multum probabile.