¶ QVÆritur, vtrum amentes, & furiosi sint baptizandi? Respondeo, ꝙ si aliquis sit perpetuo amens, quia sic na tus est, & nunquàm habuit vsum rationis, talis est baptizandus, quia idem est iudicium ac de puero. Secundò dico quod si amens habuit aliquando vsum rationis, & tunc cum erat sui cō pos voluit baptizari, licet posteà inciderit in amentiam est baptizandus sine dubio. Verum est quòd si quandò habuit vsum rationis, & voluit baptizari, constet eum esse in aliquo peccato mortali à quo nolebat abstinere, male faceret qui eũ baptizaret. Si autem talis de facto baptizetur, vtrum cō sequatur gratiam? Doctores concorditer dicunt, quòd nihil sibi proficeret baptismus. Nec ego oppositum aude rem determinatè dicere, probabile tamen existimo, cùm baptismus sit in remedium peccatorum, quòd habet efficaciam erga attritum qui est in mortali. Et potest etiam baptizari cum sit in originali talis furiosus, quòd si baptizetur in casu dicto saluabitur, ne ponamus aliquem in via extra statum salutis. Hoc credo multum probabile.