Tertio dico quod si talis cum habuit vsum rationis noluit baptizari posteĆ” lapsus in amentiam non potest baptizari, quia voluntas praeterita reputatur praesens, & si baptizetur nihil ei valet baptismus vt videtur. Quarto dico quod si sit taliter amens de quo creditur quod redibit in pristinam sanitatem, etiam si ante amentiam voluerit baptizari, non est baptizandus sed propter reuerentiam sacramenti expectanda est eius conualescentia: dum modo non sit periculum de morte eius.