Tertiò dico quod si talis cum habuit vsum rationis noluit baptizari posteá lapsus in amentiam non potest baptizari, quia volũtas præterita reputatur præsens, & si baptizetur nihil ei valet baptismus vt videtur. Quartò dico ꝙ si sit talitèr amens de quo creditur ꝙ redibit in pristinam sanitatem, etiam si ante amentiam voluerit baptizari, non est baptizandus sed propter reuerentiam sacramenti expectanda est eius conualescentia: dum modo nō sit periculnm de morte eius.