Baptismus quando institutus.

DVBITATVR quandò fuit institutꝰ institutus baptismus? vtrũ vtrum ante Christi passionẽ passionem , vel postea? Respondeo per duas propositiones. Prima certissimum est quòd fuit institutus à Christo ante passionẽ passionem . Patet hoc Ioann. 3. vbi expressè habetur quód Christus baptizabat. Et Ioan. 4. declaratur quomodo baptizabat, quā quam quanquam Christus non baptizaret, sed discipuli eius baptizabant de mandato ipsius, quia aliâs Christus non diceretur baptizare. Non est autem verisimile quod Christꝰ Christus baptizaret baptismo Ioā nis Ioannis , nec etiā etiam apostoli Ioānis Ioannis baptismo | baptizabant, vt dicit Hierony. in epis. ad Seleutianũ Seleutianum , & in sermone Epiphaniæ. Aliàs inter discipulos Ioan. non fuisset inuidia, qui dolebāt dolebant quod plus baptizaret Xp̃us Christus quam Ioannes, nam ille baptismus diceretur Ioannis non Xp̃i Christi . Itẽ Item sacramenta sunt instrumẽta instrumenta nostrę nostrae redemptionis, cùm ergo Xp̃us Christus perfecerit redemptionem in passione vel resurrectione, & baptismus sit potissima pars redemptionis, sequitur quod fuit institutus ante Christi passionẽ passionem , scilicet Ioānis Ioannis . 3. ibi. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et ita tenent omnes doctores, quòd fuit institutus ante passionem.
Loading...