¶ SED quæritur, quandò? Quidam dicunt quòd quandò Xp̃us baptizatus fuit in Iordane, tunc enim sanctificans aquas vim regeneratiuam illis cō tulit . Alij dicunt quòd fuit institutus, quandò Christus dixit discipulis suis. Euntes docete omnes gentes, baptizā tes eos &c. Marc. vltim. Sed hoc refellitur, quia fuit institutus ante passionẽ prędicta autem verba dicta fuere post resurrectionem. sanct. Tho. & Nicol. de Lyra, tenent quòd fuit institutus quādò Christus fuit baptizatus in Iordane. Ioann. 1. & ita tenendum est, sine aliqua dubitatione.