¶ QVÆritur an pueri infidelium sint inuitis parentibus baptizandi ? Est quaestio grauis, & tractatur a sanct. Tho ma. 3. p. q. 68. ar. 10. 4. dist. 4. Capre. & multi Thomistae tenent partem negatiuam scilicet quod nullo modo licet baptizare filios infidelium quorumcunque , siue illi sint pagani, siue Iudaei , siue liberi, siue serui: inuitis parentibus Scot. 4. d. 4. q. 9. tenet contrarium scilicet, quod sunt baptizandi. Durandus . autem li. & quaestio. 6. & Caieta. 2. 2. q. 10 ar. 12. tenent viam mediam . Dicit enim haec opinio esse distinguendum de infidelibus, quidam enim sunt sui iuris, & non serui christianorum, & talium filij non sunt baptizandi inuitis parentibus . Alij infideles sunt serui christianorum , quales sunt qui iure belli sunt serui, & etiam Iudaei secundum istos, & filij eorum , quia occiderunt regem nostrum , & horum filij possunt, & debent inui tis parentibus baptizari. Hanc opinionem putat Caiet. esse sanct. Tho. Pro huius quaestionis solutione, notandum quod per parentes in proposito non intelligimus solos genitores sed etiam eos in quorum custodia, et cura sunt filij. Vnde si puer infidelis iusto titulo, vel etiam iniusto (vt bene dicit Capre.) venerit ad terras christianorum, cum iam non possit esse sub cura genitorum sed sub cura dominorum christianorum esset baptizandus. Nam si tales non liceret baptizare, cum proprij parentes non possint eorum curam gerere essent pueri extra statum salutis. S. Tho. igitur determinate, et absolute respondet quod tales non sunt baptizandi inuitis parentibus, et ita tenendum est. Et ecclesia tales pueros in terris paganorum sub cura parentum de gentes nunquam consueuit baptizare: quamuis eorum parentes male utantur dominio quod in ipsos habent . Nos tamen non sumus eorum iudices, dicente Paulo, de his qui foris sunt nihil ad nos. Sicut ego non possum cogere christianum ad audiendam missam die dominica, licet habeat praeceptum audiendi eam: quia ego non sum executor huius legis. Et ca. Iudaei. 28. q. 1. & ca. ex literis, de conuersione infidelium habetur, quod si alter infidelium fiat christianus, baptizentur eius filij pueri, ergo si nullus parentum conuertatur non debent baptizari.