An pueri infideliũ sint bapticā di invitis parẽ tibus . ¶ QVÆritur an pueri infidelium sint inuitis parentibus baptizādi ? Est quęstio grauis, & tractat̃ à sanct. Tho ma. 3. p. q. 68. ar. 10. 4. dist. 4. Capre. & multi Thomistæ tenent partem negatiuam scilicet quòd nullo modo licet baptizare filios infidelium quorumcun , siue illi sint pagani, siue Iudęi , siue liberi, siue serui: inuitis parentibꝰ Scot. 4. d. 4. q. 9. tenet contrarium scilicet, quòd sunt baptizandi. Durā . autem li. & quæstio. 6. & Caieta. 2. 2. q. 10 ar. 12. tenent viam mediā . Dicit enim hæc opinio esse distinguendum de infidelibus, quidam enim sunt sui iuris, & non serui christianorum, & taliũ filij non sunt baptizandi inuitis parẽ tibus . Alij infideles sunt serui christianorũ , quales sunt qui iure belli sũt serui, & etiā Iudæi secundũ istos, & filij eorũ , quia occîderunt regem nostrũ , & horum filij possunt, & debent inui tis parentibus baptizari. Hanc opinionem putat Caiet. esse sanct. Tho. Pro huius quęstionis solutione, notādum quòd per parentes in proposito non intelligimus solos genitores sed etiam eos in quorum custodia, et cura sũt filij. Vndè si puer infidelis iusto titulo, vel etiā iniusto (vt benè dicit Capre.) venerit ad terras christianorum, cum iam non possit esse sub cura genitorũ sed sub cura dominorum christianorum esset baptizandus. Nā si tales nō liceret baptizare, cùm proprij parentes non possint eorum curam gerere essent pueri extra statũ salutis. S. Tho. igit̃ determinatè, et absolutè respōd. ꝙ tales non sunt baptizādi inuitis parentibus, et ita tenendũ est. Et ecclesia tales pueros in terris paganorũ sub cura parentũ de gentes nunquā consueuit baptizare: quāuis eorũ parẽtes malè vtātur dominio quod in ipsos habẽt Nos tamẽ non sumus eorum iudices, dicente Paulo, de his qui foris sunt nihil ad nos. Sicut ego non possum cogere christianum ad audiendam missam die dominica, licet habeat præceptum audiendi eam: quia ego nō sum executor huius legis. Et ca. Iudæi. 28. q. 1. & ca. ex literis, de conuersione infidelium habetur, quòd si alter infidelium fiat christianus, baptizentur eius filij pueri, ergo si nullus parentum cō uertatur non debent baptizari. De Ministro.