Mali ministri an cōfferāt conferant vera samenta sacramenta .

QVÆritur, vtrum mali ministri conferant verum baptismum, & alia sacramenta? Respondetur secũdúm secundum omnes doctores quòd sic, & est determinatio ecclesiæ in cap. Roma. de consecra. d. 4. vbi dicitur. Romanus Pontifex non attendit hominem, qui baptizat, sed spiritũ spiritum | Dei subministrare gratiam baptismi licet paganus sit qui baptizat. &. 1. q. 1. ca. si iustus fuerit: non est de hoc dubium apud fideles, & oppositum dicere est error Vuiclephista. Sed de hæ reticis ministris fuit olim altercatum inter doctores, an conferrent vera sacramenta? Vndè Cyprianus cum episcopis prouincię provinciae Affricæ, & aliarum duarum Carthaginem conuenerunt, vbi Cyprianus determinauit, quòd ab hę reticis haereticis baptizati essent rebaptizandi, & perseuerauit in ea opinione, vt patet, ca. si quis inquit. 1. q. 1. & capit. quo modo exaudiet, de conse. d. 4. Augu. autem lib. vno de baptismo, dicit quod si quid erroris ibi Cyprianus tenuit falce passionis est remotum. Et de baptismo contra donatistas, lib. 6. &. 5. c. 23. & in multis alijs locis, dicit quod conciliũ concilium vniuersale totius ecclesiæ post illud Carthaginense celebratum determi| nauit quòd hæretici conferebant vera sacramenta, & ita ecclesia tenet. & in ca. ad abolendam de hæreticis dicitur, quòd qui alitèr de sacramentis ec clesiæ sentit, & docet quàm ecclesia Romana hæreticus est. Et si Ambro. li. de initiandis rudibus, & habetur. 1. q. 1. ca. non sanat, dicat quod baptismus ꝑfidi perfidi non mũdat mundat sed polluit, loquitur de baptismo Arrianorũ Arrianorum , qui ponebāt ponebant aliā aliam formam scilicet in nomine filij serui.
Loading...