# 24 Mali ministri an conferant vera sacramenta . QVÆritur, vtrum mali ministri conferant verum baptismum, & alia sacramenta? Respondetur secundum omnes doctores quod sic, & est determinatio ecclesiae in cap. Roma. de consecra. d. 4. vbi dicitur. Romanus Pontifex non attendit hominem, qui baptizat, sed spiritum Dei subministrare gratiam baptismi licet paganus sit qui baptizat. &. 1. q. 1. ca. si iustus fuerit: non est de hoc dubium apud fideles, & oppositum dicere est error Vuiclephista. Sed de hae reticis ministris fuit olim altercatum inter doctores, an conferrent vera sacramenta? Vnde Cyprianus cum episcopis provinciae Affricae, & aliarum duarum Carthaginem conuenerunt, vbi Cyprianus determinauit, quod ab haereticis baptizati essent rebaptizandi, & perseuerauit in ea opinione, vt patet, ca. si quis inquit. 1. q. 1. & capit. quo modo exaudiet, de conse. d. 4. Augu. autem lib. vno de baptismo, dicit quod si quid erroris ibi Cyprianus tenuit falce passionis est remotum. Et de baptismo contra donatistas, lib. 6. &. 5. c. 23. & in multis alijs locis, dicit quod concilium vniuersale totius ecclesiae post illud Carthaginense celebratum determi nauit quod haeretici conferebant vera sacramenta, & ita ecclesia tenet. & in ca. ad abolendam de haereticis dicitur, quod qui aliter de sacramentis ec clesiae sentit, & docet quam ecclesia Romana haereticus est. Et si Ambro. li. de initiandis rudibus, & habetur. 1. q. 1. ca. non sanat, dicat quod baptismus perfidi non mundat sed polluit, loquitur de baptismo Arrianorum , qui ponebant aliam formam scilicet in nomine filij serui.