Mali ministri an cōfferāt vera samenta . QVÆritur, vtrum mali ministri conferant verum baptismum, & alia sacramenta? Respondetur secũdúm omnes doctores quòd sic, & est determinatio ecclesiæ in cap. Roma. de consecra. d. 4. vbi dicitur. Romanus Pontifex non attendit hominem, qui baptizat, sed spiritũ Dei subministrare gratiam baptismi licet paganus sit qui baptizat. &. 1. q. 1. ca. si iustus fuerit: non est de hoc dubium apud fideles, & oppositum dicere est error Vuiclephista. Sed de hæ reticis ministris fuit olim altercatum inter doctores, an conferrent vera sacramenta? Vndè Cyprianus cũ episcopis prouincię Affricæ, & aliarum duarum Carthaginem conuenerunt, vbi Cyprianus determinauit, quòd ab hę reticis baptizati essent rebaptizandi, & perseuerauit in ea opinione, vt patet, ca. si quis inquit. 1. q. 1. & capit. quo modo exaudiet, de conse. d. 4. Augu. autem lib. vno de baptismo, dicit ꝙ si quid erroris ibi Cyprianus tenuit falce passionis est remotum. Et de baptismo contra donatistas, lib. 6. &. 5. c. 23. & in multis alijs locis, dicit ꝙ conciliũ vniuersale totius ecclesiæ post illud Carthaginense celebratum determi nauit quòd hæretici conferebant vera sacramenta, & ita ecclesia tenet. & in ca. ad abolendam de hæreticis dicitur, quòd qui alitèr de sacramentis ec clesiæ sentit, & docet quàm ecclesia Romana hæreticus est. Et si Ambro. li. de initiandis rudibus, & habetur. 1. q. 1. ca. nō sanat, dicat ꝙ baptismus ꝑfidi non mũdat sed polluit, loquitur de baptismo Arrianorũ , ꝗ ponebāt aliā formam scilicet in nomine filij serui.