¶ QVÆRITVR, vtrum minister existens in peccato mortali peccet mortaliter administrans sacramentum ? Respondet sanct. Tho. 3. p. q. 64. ar. 6. quod sic, quia est notabilis irreuerentia diuinorum contra praeceptum iuris naturalis. Admonet tamen Caieta. hoc esse sane intelligendum. Nam ad hoc quod talis actio sit mortalis requiruntur tria. 1. quod sit minister, ita quod faciat actum religionis. Ex quo patet con tra Adrianum, quod qui eleuaret hostiam iacentem in luto, non peccaret esto esset in mortali, quia illa actio non est ministri in quantum minister est. 2. requiritur ad hoc sit mortalis, quod actio illa sit sacramentalis. i. quod procedat a sacramento. Vnde diaconus in mortali legens euangelium peccat mortaliter, quia illa actio procedit a sacramento ordinis, & terminatur ad eucharistiam. 3. irreuerentia ista est mortalis ex genere. Et cum secrete, et sine solennitate in necessitate baptizat in mortali, peccat venialiter tantum , quia facit id in persona alterius, & non vt sacerdos.