¶ QVÆRITVR, an liceat recipere sacramenta á malis ministris scilicet a concubinarijs, &c? Sanct. Tho mas. 3. par. quaestione. 64. articulo. 6. in solutionibus argumentorum , &. 4. distinctio. 5. q. 2. tractat hanc materiam. Respondeo quod duplex potest esse minister malus, vnus qui toleratur ab ecclesia quoniam scilicet non est excommunicatus , nec praecissus, & á tali licitum est recipere sacramenta, non tamen (vt bene notat Caietanus) licet eum inducere ad conferendum sacramentum, nisi in duobus casibus. Primo quando ipse tenetur conferre sacramentum illud, puta quia est curatus, & dominica dies possum eum inducere ad celebrandum , licet sit in mortali: quia ego vtor iure meo, & exigo quod ipse potest bene facere, & si male agit ipse viderit. Secundó in articulo necessitatis, quando in periculo mortis egeo baptismo, possum inducere tunc ministrum quantumuis pessimum ad conferendum mihi sacramentum . Alter potest esse minister malus, qui sit excommunicatus , & praecisus ab ecclesia, & a tali non licet recipere baptis mum ac proinde nec aliud quodvis sacramentum . Has duas propositiones ponit sanctus Thom. Caieta. Duran. Palu. Adria. & Scot. qui addit quod si sim in extrema necessitate, et egeo baptismo, & sunt duo qui possunt me baptizare, scilicet laicus bonus, et sacerdos iniquus, potius debeo inducere sacerdotem ad me baptizandum, quam secularem, et bene dicit, nam laicus non est minister sacramenti baptismi, nisi in defectu sacerdotis. Tempore vero necessitatis licitum est etiam suscipere sacramentum baptismi ab excommunicato, et praecisso , vt bene dicit sanctus Tho. et Scotus. nam talis minister solo iure positiuo impeditur ab administratione sacramentorum, sed in casu necessitatis est praeceptum de iure diuino vt iste baptizetur, et quod ille eum baptizet, ergo. Et ita determinatur in cap. si quem forte. et cap. sub diaconus. 24. q. 1. Et Augus. allegatur ab Adriano in libro de vno baptismo de quodam qui in extremis ab haeretico est baptizatus. Super quo Augustinus ait, non solum quod fecit non improbamus, sed etiam securissime, & verissime laudamus, possunt ergo, & tenentur in articulo necessitatis ab haereticis excommunicatis , praecissisque suscipere sacramentum baptismi. vt dictum est.