ΒΆ HOC autem quod diximus non esse licitum recipere sacramenta ab excommunicatis intelligitur de solis illis qui nominatim sunt excommunicati, vel ob notoriam percussionem clerici. Sic enim determinatum est in concilio Constantiensi, & in concilio Basiliensi. Cum alijs vero excommunicatis idem iudicium est, sicut de ministris peccatoribus, non enim tenemur eos vitare, etiam in participatione sacramentorum , nisi sicuti malos ministros non inducendo eos sine necessitate ad sacramenta conferenda.