Ab excōmunicatis , an liceat sacramenta recipere. ¶ HOC autem quod diximus non esse licitum recipere sacramẽta ab excōmunicatis intelligitur de solis illis qui nominatim sunt excommunicati, vel ob notoriam percussionem clerici. Sic enim determinatum est in concilio Constantiensi, & in concilio Basiliensi. Cum alijs verò excōmunicatis idem iudiciũ est, sicut de ministris peccatoribus, non enim tenemur eos vitare, etiā in participatione sacramẽ torum , nisi sicuti malos ministros nō inducẽdo eos sine necessitate ad sacramenta conferenda.