¶ QVÆritur , an ad baptizandum puerum expectanda sit eius natiuitas ex vtero? Respondeo secundum omnes doctores quod sic: & habetur de consecra. d. 4. cap. qui in maternis. Verum est quod si manu obstetricis posset realiter mitti aqua, & verba dicantur, quod esset verus baptismus. Si autem periclitetur puer nascens, & appareat caput, baptizetur, & erit verus baptismus: vt ait. S. Tho. 3. p. q. 68. art. 11. 4. vbi ait, quod si esset omnino natus sufficeret mittere aquam in caput, ergo &c. Si autem alia pars appareat scilicet pes, vel manus, dicit S. Tho. Duran . Palu. & est communis opinio, quod licet non sit certum an esset verus baptismus, baptizandus tamen est, & posteá si nascatur debet sub conditione iterum baptizari. Palu. contendit probare quod certis sime erit baptizatus , licet non intingatur aqua nisi pes, vel manus. Sed tamen non est ita certum, vt ipse putat. Panormi. et Innocentius in cap. debitum de baptismo, videntur sentire quód quaelibet pars sufficiat ad baptismum et vere est in hoc magna apparentia.