An puer in vtero matris sit bapticandus ¶ QVÆrit̃ , an ad baptizādũ puerũ expectāda sit eiꝰ natiuitas ex vtero? Respō. secundũ oẽs docto. ꝙ sic: & habetur de consecra. d. 4. cap. qui in maternis. Verum est ꝙ si manu obstetricis posset realitèr mitti aqua, & verba dicantur, ꝙ esset verus baptismus. Si autem periclitetur puer nascens, & appareat caput, baptizetur, & erit verus baptismus: vt ait. S. Tho. 3. p. q. 68. art. 11. 4. vbi ait, ꝙ si esset omnino natꝰ sufficeret mittere aquam in caput, ergo &c. Si autẽ alia pars appareat scilicet pes, vel manus, dicit S. Tho. Durā . Palu. & est cōmunis opinio, ꝙ licet non sit certũ an esset verus baptismus, baptizandus tamen est, & posteá si nascatur debet sub conditione iterũ baptizari. Palu. contendit ꝓbare ꝙ certis simè erit baptizatꝰ , licet nō intinguat̃ aqua nisi pes, vel manus. Sed tamẽ nō est ita certum, vt ipse putat. Panormi. et Innocentius in cap. debitum de baptismo, videntur sentire quód quęlibet pars sufficiat ad baptismum et verè est in hoc magna apparentia.