Ab excōmunicatis excommunicatis , an liceat sacramentis recipere.

¶ QVÆritur, quid faciẽdum faciendum est de pregnante damnata ad mortem? Respondeo, quod est expectādus expectandus partus. Patet in lege negat. ff. de statu hominũ hominum , et in lege pregnantis. ff. de poenis, et aliud facere esset grande sacrilegium. Sed quid si illa egrotet ad mortem, an sit aperienda vt fętus foetus baptizetur? Repondeo quod temporibus nostris quidā quidam medicus consuluit, vt fieret cissio, sed pessimè procul dubio, nam nullo modo licet, non enim sunt facienda mala vt veniant bona, et non potest omnino esse certa mors matris, et dato quod esset certa, aperire eam viuẽtem viuentem esset occîdere eam, quod est immane sacri| legium. Posteà verò cùm mater moriatur aperienda est, & puer si viuus reperiatur baptizādus baptizandus , vt in lege posthumus. ff. de in offi. testamẽt testament . Solinus dicit de Iulio Cæsare, quòd sic fuerit ab vtero matris extractus, & idem dicit Palu. Sed hoc non est verum de Iulio Cæsare, sed de alijs Cæsaribus.
Loading...