Ab excōmunicatis , an liceat sacramentis recipere. ¶ QVÆritur, quid faciẽdum est de pregnante damnata ad mortem? Respondeo, ꝙ est expectādus partus. Patet in lege negat. ff. de statu hominũ , et in lege pregnantis. ff. de poenis, et aliud facere esset grande sacrilegium. Sed quid si illa egrotet ad mortem, an sit aperienda vt fętus baptizetur? Repondeo ꝙ temporibus nostris quidā medicus consuluit, vt fieret cissio, sed pessimè procul dubio, nam nullo modo licet, non enim sunt facienda mala vt veniant bona, et non potest omnino esse certa mors matris, et dato ꝙ esset certa, aperire eam viuẽtem esset occîdere eam, quod est immane sacri legium. Posteà verò cùm mater moriatur aperienda est, & puer si viuus reperiatur baptizādus , vt in lege posthumus. ff. de in offi. testamẽt . Solinus dicit de Iulio Cæsare, quòd sic fuerit ab vtero matris extractus, & idem dicit Palu. Sed hoc nō est verum de Iulio Cæsare, sed de alijs Cæsaribus.