¶ QVÆRITVR, quo tempore sint pueri baptizandi? Respondeo secundum sanctum Tho. quod statim. Quia ratione baptismi Deus, & angeli habent maiorem curam illorum : non dico statim. i. eadem die. Est enim magna abusio in nostris temporibus , quod semper antequam puer ducatur ad ecclesiam est baptizatus: si timeretur eius mors, & esset periculum , bene quidem: sin autem melius est vt in ecclesia baptizetur. Si autem adulti sint baptizandi non debent diu differre baptismum propter pericula interim immi nentia: debent tamen prius instrui in fide. Tempore etiam interdicti licitum est baptizare, vt patet in cap. quoniam de sententia excommunicationis lib. 6.