Pueri ā sint statim bapticādi . ¶ QVÆRITVR, quo tempore sint pueri baptizandi? Respondeo secũdùm sāctũ Tho. quòd statim. Quia ratione baptismi Deus, & angeli habent maiorem curam illorũ : non dico statim. i. eadẽ die. Est enim magna abusio in nostris tẽporibus , quòd semper antequàm puer ducatur ad ecclesiam est baptizatus: si timeretur eius mors, & esset periculũ , benè quidem: sin autem melius est vt in ecclesia baptizetur. Si autẽ adulti sint baptizandi non debẽt diu differre baptismum propter pericula interim immi nentia: debent tamen prius instrui in fide. Tempore etiam interdicti licitũ est baptizare, vt patet in cap. quoniam de sententia excōmunicationis lib. 6.