¶ QVÆritur, vtrum ad baptismum requiratur intentio baptizantis? Respondeo secundum sanct. Tho. 3. p. q. 64. arti. 8. et secundum omnes doctores quod sic, nam quando ad vnum concurrunt multa, oportet quod sit aliquid per quod ex illis multis fiat vnum, in baptismo autem concurrunt multa, scilicet materia et forma baptizans, et baptizatus, &c. ergo oportet cúm sacramentum sit vnum, quod per aliquid fiat vnum, sed non videtur quomodo aliter fiat unum , nisi per hoc quod applicantur isti per intentionem, ergo intentio requiritur. Item oportet quod baptismus sit actio humana, nam si insanus baptizaret non esset baptismus, sed non potest esse actio humana sine intentione, ergo re quiritur intentio faciendi quod ecclesia intendit. Requiritur intentio baptizandi, nec quando baptizat requiritur actualis intentio, sufficit enim virtualis. i. quod prius voluerit baptizare: licet tunc quando baptizat cogitet de impertinentibus. Furiosus vero baptizare non potest, quia non habet intentionem quae requiritur, vt dictum est. Si autem sacerdos putet se baptizare Petrum, & baptizat Martinum , quia iam intendit baptizare, vere baptizat: licet erret in persona. Imo quamuis erret in sexu putans se baptizare Franciscum, & baptizat Ioannem contra Ostiens.