An in baptismo requiratur intẽ tio bapticantis . ¶ QVÆritur, vtrum ad baptismũ requiratur intentio baptizantis? Respondeo secũdũ sanct. Tho. 3. p. q. 64. arti. 8. et secũdũ omnes doctores quòd sic, nam quando ad vnum concurrũt multa, oportet ꝙ sit aliquid per quod ex illis multis fiat vnum, in baptismo autẽ concurrunt multa, scilicet materia et forma baptizans, et baptizatus, &c. ergo oportet cúm sacramentum sit vnum, ꝙ per aliquid fiat vnum, sed non videtur quomodo aliter fiat vnũ , nisi per hoc quòd applicantur isti per intentionem, ergo intẽtio requiritur. Item oportet quòd baptismus sit actio humana, nam si insanus baptizaret nō esset baptismus, sed non potest esse actio humana sine intentione, ergo re quiritur intentio faciendi quod ecclesia intendit. Requiritur intentio baptizandi, nec quādo baptizat requiritur actualis intentio, sufficit enim virtualis. i. quòd prius voluerit baptizare: licet tunc quando baptizat cogitet de impertinentibus. Furiosus verò baptizare non potest, quia non habet intẽ tionem quæ requiritur, vt dictum est. Si autem sacerdos putet se baptizare Petrum, & baptizat Martinũ , quia iā intendit baptizare, verè baptizat: licet erret in persona. Imo quāuis erret in sexu putās se baptizare Franciscum, & baptizat Ioannem contra Ostiens.