¶ QVÆRItur, an baptismus possit iterari? Respondeo secundum omnes doctores quod non. Sanct. Tho. 3. parte. quaestione. 66. articulo. 9. tractat de hoc. Et patet, quia Ephesios sexto dicitur vna fides, vnum baptisma. Et Hebreos sexto imposibile est enim eos qui semel sunt illuminati &c. & prolapsi sunt rursus reuocari ad poenitentiam. Quidam haeretici hunc locum intelligebant de poenitentia. Contra quos August. li. de vera & falsa poenitentia ca. 3. ostendit praedictum locum necessario esse intelligendum de baptismo. Similiter Damas. l. 4. c. 1 Nam si de poenitentia intelligeretur esset contra illud euangelij Matthaei . 18. non dico septies, sed septuagies septies. Et est determinatio ecclesiae, de consecra. d. 4. cap. rebaptizare, & sunt verba Augustini ad Maximianum, rebaptizare haereticum hominem omnino peccatum est, rebaptizare autem catholicum, immanissimum scelus est. Habetur etiam. 1. q. 1. c. quodquidam. Est autem secundum . S. Tho. multiplex huius ratio, baptismus enim est quaedam natiuitas, & regeneratio: sed homo in vita corporali non potest semel iam natus, denuo nasci, ergo nec in vita spirituali. Item in baptismo commorimur Christo, vt dicitur Roma. 6. sed Christus tantum semel mortuus est, ergo. Item baptismus imprimit characterem indelebilem, ergo. Item quia datus est in remedium contra originale peccatum, sed hoc peccatum semel dimissum non potest redire, ergo nec baptismus potest iterari: quód si reiteretur nihil omnino valet secundus baptismus.