¶ QVÆRItur, an baptismus possit iterari? Respondeo secundùm omnes doctores quòd non. Sanct. Tho. 3. parte. quæstione. 66. articulo. 9. tractat de hoc. Et patet, quia Ephesios sexto dicitur vna fides, vnum baptisma. Et Hebreos sexto imposibile est enim eos qui semel sunt illuminati &c. & prolapsi sunt rursus reuocari ad poenitentiam. Quidā hæretici hũc locum intelligebant de poenitentia. Cōtra quos August. li. de vera & falsa poenitentia ca. 3. ostendit prædictũ locum necessario esse intelligendum de baptismo. Similitèr Damas. l. 4. c. 1 Nā si de poenitentia intelligeretur esset contra illud euangelij Matthęi . 18. nō dico septies, sed septuagies septies. Et est determinatio ecclesiæ, de consecra. d. 4. cap. rebaptizare, & sunt verba Augustini ad Maximianum, rebaptizare hęreticum hominem omnino peccatum est, rebaptizare autem catholicum, immanissimũ scelus est. Habetur etiam. 1. q. 1. c. quodquidam. Est autem secundũ . S. Tho. multiplex huius ratio, baptismus enim est quædam natiuitas, & regeneratio: sed homo in vita corporali non potest semel iam natus, denuo nasci, ergo nec in vita spirituali. Item in baptismo cōmorimur Christo, vt dicitur Roma. 6. sed Christus tantum semel mortuus est, ergo. Item baptismus imprimit characterẽ indelebilem, ergo. Item quia datus est in remedium contra originale peccatum, sed hoc peccatũ semel dimissum non potest redire, ergo nec baptismus potest iterari: quód si reiteretur nihil omnino valet secundus baptismus.