Qui autem. 2. baptizat manet irregularis, vt patet in cap. ex literarum , de aposta. Et est notandum quod baptismus non debet iterari, nec absolute, nec sub conditione, si constat quod antea sit baptizatus: etenim qui baptizaret sub conditione eum qui iam est baptizatus irregularitatem incurrit, vt patet ex verbis Augusti. quae Magist. sentent . adducit. 4. d. 6. dubitans, an qui ludicre baptizaret, conferret verum baptismum ? Ait Augustinus implorandum esse diuinum auxilium gemitibus, & orationibus. Si tantum anxiabatur Augustinus quomodo licet rebaptizare etiam sub conditione? Est pessima abusio in partibus nostris rebaptizare sub conditione, sed debet parrochus diligenter quae rere, an puer sit baptizatus: & si compererit quod sic, nullo modo debet eum rebaptizare, si constet oppositum debet eum baptizare. Si autem sit vere dubium, determinat ecclesia. ca. 2. de baptismo, quod baptizetur sub conditione. Me praesente adductus est quidam puer ad baptismum & quibusdam dicentibus eum iam esse baptizatum, alijs vero hoc ipsum negantibus, admonui clericum, vt quaereret prius veritatem, qui dixit mihi. O pater non curetis, expectetis modicum, & videbitis, quid ego facio. Haec dicens arripuit puerum, & ait, Alphonse, si tu es ba ptizatus ego non te rebaptizo, si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine patris, & filij. Haec est magna abusio, nec toleranda.