# 31 Baptismus an possit iterari? ¶ QVÆRItur, an baptismus possit iterari? Respondeo secundum omnes doctores quod non. Sanct. Tho. 3. parte. quaestione. 66. articulo. 9. tractat de hoc. Et patet, quia Ephesios sexto dicitur vna fides, vnum baptisma. Et Hebreos sexto imposibile est enim eos qui semel sunt illuminati &c. & prolapsi sunt rursus reuocari ad poenitentiam. Quidam haeretici hunc locum intelligebant de poenitentia. Contra quos August. li. de vera & falsa poenitentia ca. 3. ostendit praedictum locum necessario esse intelligendum de baptismo. Similiter Damas. l. 4. c. 1 Nam si de poenitentia intelligeretur esset contra illud euangelij Matthaei . 18. non dico septies, sed septuagies septies. Et est determinatio ecclesiae, de consecra. d. 4. cap. rebaptizare, & sunt verba Augustini ad Maximianum, rebaptizare haereticum hominem omnino peccatum est, rebaptizare autem catholicum, immanissimum scelus est. Habetur etiam. 1. q. 1. c. quodquidam. Est autem secundum . S. Tho. multiplex huius ratio, baptismus enim est quaedam natiuitas, & regeneratio: sed homo in vita corporali non potest semel iam natus, denuo nasci, ergo nec in vita spirituali. Item in baptismo commorimur Christo, vt dicitur Roma. 6. sed Christus tantum semel mortuus est, ergo. Item baptismus imprimit characterem indelebilem, ergo. Item quia datus est in remedium contra originale peccatum, sed hoc peccatum semel dimissum non potest redire, ergo nec baptismus potest iterari: quód si reiteretur nihil omnino valet secundus baptismus. Qui autem. 2. baptizat manet irregularis, vt patet in cap. ex literarum , de aposta. Et est notandum quod baptismus non debet iterari, nec absolute, nec sub conditione, si constat quod antea sit baptizatus: etenim qui baptizaret sub conditione eum qui iam est baptizatus irregularitatem incurrit, vt patet ex verbis Augusti. quae Magist. sentent . adducit. 4. d. 6. dubitans, an qui ludicre baptizaret, conferret verum baptismum ? Ait Augustinus implorandum esse diuinum auxilium gemitibus, & orationibus. Si tantum anxiabatur Augustinus quomodo licet rebaptizare etiam sub conditione? Est pessima abusio in partibus nostris rebaptizare sub conditione, sed debet parrochus diligenter quae rere, an puer sit baptizatus: & si compererit quod sic, nullo modo debet eum rebaptizare, si constet oppositum debet eum baptizare. Si autem sit vere dubium, determinat ecclesia. ca. 2. de baptismo, quod baptizetur sub conditione. Me praesente adductus est quidam puer ad baptismum & quibusdam dicentibus eum iam esse baptizatum, alijs vero hoc ipsum negantibus, admonui clericum, vt quaereret prius veritatem, qui dixit mihi. O pater non curetis, expectetis modicum, & videbitis, quid ego facio. Haec dicens arripuit puerum, & ait, Alphonse, si tu es ba ptizatus ego non te rebaptizo, si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine patris, & filij. Haec est magna abusio, nec toleranda.