Baptismus an possit iterari? ¶ QVÆRItur, an baptismus possit iterari? Respondeo secundùm omnes doctores quòd non. Sanct. Tho. 3. parte. quæstione. 66. articulo. 9. tractat de hoc. Et patet, quia Ephesios sexto dicitur vna fides, vnum baptisma. Et Hebreos sexto imposibile est enim eos qui semel sunt illuminati &c. & prolapsi sunt rursus reuocari ad poenitentiam. Quidā hæretici hũc locum intelligebant de poenitentia. Cōtra quos August. li. de vera & falsa poenitentia ca. 3. ostendit prædictũ locum necessario esse intelligendum de baptismo. Similitèr Damas. l. 4. c. 1 Nā si de poenitentia intelligeretur esset contra illud euangelij Matthęi . 18. nō dico septies, sed septuagies septies. Et est determinatio ecclesiæ, de consecra. d. 4. cap. rebaptizare, & sunt verba Augustini ad Maximianum, rebaptizare hęreticum hominem omnino peccatum est, rebaptizare autem catholicum, immanissimũ scelus est. Habetur etiam. 1. q. 1. c. quodquidam. Est autem secundũ . S. Tho. multiplex huius ratio, baptismus enim est quædam natiuitas, & regeneratio: sed homo in vita corporali non potest semel iam natus, denuo nasci, ergo nec in vita spirituali. Item in baptismo cōmorimur Christo, vt dicitur Roma. 6. sed Christus tantum semel mortuus est, ergo. Item baptismus imprimit characterẽ indelebilem, ergo. Item quia datus est in remedium contra originale peccatum, sed hoc peccatũ semel dimissum non potest redire, ergo nec baptismus potest iterari: quód si reiteretur nihil omnino valet secundus baptismus. Qui autem. 2. baptizat manet irregularis, vt patet in cap. ex literarũ , de aposta. Et est notandum quòd baptismus nō debet iterari, nec absolute, nec sub conditione, si cōstat quòd anteà sit baptizatus: etenim qui baptizaret sub cō ditione eum qui iam est baptizatus irregularitatem incurrit, vt patet ex verbis Augusti. quæ Magist. sentẽt . adducit. 4. d. 6. dubitans, an qui ludicre baptizaret, conferret verum baptismũ ? Ait Augustinus implorādum esse diuinum auxilium gemitibus, & orationibus. Si tantum anxiabatur Augustinus quomō licet rebaptizare etiā sub conditione? Est pessima abusio in partibus nostris rebaptizare sub conditione, sed debet parrochus diligẽtèr quæ rere, an puer sit baptizatus: & si compererit quòd sic, nullo modo debet eũ rebaptizare, si constet oppositum debet eum baptizare. Si autem sit verè dubium, determinat ecclesia. ca. 2. de baptismo, ꝙ baptizetur sub conditione. Me pręsente adductus est quidam puer ad baptismum & quibusdam dicentibus eum iam esse baptizatum, alijs verò hoc ipsum negantibus, admonui clericum, vt quæreret prius veritatem, qui dixit mihi. O pater non curetis, expectetis modicum, & videbitis, quid ego facio. Hæc dicens arripuit puerum, & ait, Alphonse, si tu es ba ptizatus ego nō te rebaptizo, si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine patris, & filij. Hæc est magna abusio, nec toleranda.