# 9 Beda. ΒΆ SED quaeritur, quando? Quidam dicunt quod quando Christus baptizatus fuit in Iordane, tunc enim sanctificans aquas vim regeneratiuam illis contulit . Alij dicunt quod fuit institutus, quando Christus dixit discipulis suis. Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos &c. Marc. vltim. Sed hoc refellitur, quia fuit institutus ante passionem praedicta autem verba dicta fuere post resurrectionem. sanct. Tho. & Nicol. de Lyra, tenent quod fuit institutus quando Christus fuit baptizatus in Iordane. Ioann. 1. & ita tenendum est, sine aliqua dubitatione.