¶ QVÆRITVR, quandò baptismus incępit obligare, & consequẽter alia sacramẽta nouæ legis, ac proindè quando cessauerunt legalia? Respondeo per propositiones. Prima propositio, ante passionem & mortem dñi , circuncisio, & alia legalia fuerũt semper sub precepto. Probatur nā Christus non soluit veterem legem, antequám eam impleret, sed non fuit impleta vs ad passionẽ , cũ dixit, consumatũ est, Ioan. 19. ergo ante passionẽ legalia non cessauerunt, per passionẽ enim suā (vt ait Paulus) liberauit nos Christus a seruitute legis. Secũda pro positio, in passione dñi omnia legalia fuerunt extincta quantum ad præceptum, & quātum ad virtutem, volo dicere, quòd post passionẽ dñi non erat præceptũ de circuncisione, nec de aliquo alio in lege scripta, totaliter em̃ extincta erat quantũ ad vim illā quā prius habebat & nullum omnino habebat effectũ . Lex. n. illa fuit instituta ad significandũ gratiā noui testamenti quę per IESVM facta est, ac ꝓ inde mortuo Christo debuit cessare, sicut adueniente luce, cessat vmbra. Item legalia non conferebant gratiā perfectā , ergo adueniente quod perfectũ est euacuatum est quod ex parte erat, Corinth. 13. Reprobatio fit prioris mādati propter infirmitatẽ eius, & inutilitatẽ , nihil enim ad perfectũ lex adduxit, introductio vero fit melioris spei. Tertia propositio, ante promulgationem sufficientem euangelij per aliquod tempus, legalia nō erant mortifera, ad hunc sensum, quia licebat ob{ legalia quādo cessauerint. } seruare ea, & non erat peccatum etiā scienti & non ignoranti legem Xp̃i . Prob , quia Paulus circũcidit Thimotheũ . Act. 16. & purificauit se Act. 21. Hoc autem permissum fuit vt Augus. ait, vt Synagoga cum honore sepeliretur. Vt ostenderetur igitur quòd fuerat bona & sancta, non est illi statim post passionẽ derogatum. De ista propositione fuit magna controuersia in ter Hieronymũ , & Augusti. Hieron. enim videtur sentire, quòd statim post passionem legalia fuerunt mortifera, & factũ Pauli, & Petri excusat, quia fuerunt quædam piæ dispensationes & simulationes, vt vitaretur scādalũ . Sed Augustinus oppositũ omninó te net, & quidẽ disserte & elegantèr disputat. Si em̃ iā essent mortifera propter nullũ scādalũ licuisset Paulo circũcidere Timotheũ , nec simulare circuncisionem, etiam pro salute totius populi Iudæorum, quia esset mendacium in facto. Petrus autẽ incautè se habuit in obseruatione legaliũ nimiũ cōdescendẽs Iudæis illis, quidẽ legalia boseruāda esse dicebāt , ita vt aliqui eiꝰ exemplo inducerentur ad eorum obseruantiā , quasi essent necessaria, & ideò Petrus aliquā leuem culpā incurrit, & erat reprehensibilis, vt ait Paulus. Quarta & vltima propositio, post sufficientẽ promulgationẽ euangelij oĩa legalia fuerunt & sunt mortifera. Hoc determinatũ est extra de baptismo & eius effectu. cap. maio. & in cō cil . Florẽt . dānati sunt Cherinthus & Ebiō , cōtrariũ tenẽtes . Et ad Galat. 5. si circũcidamini Xp̃s vobis nihil ꝓderit .