Baptiʒatus secreto debet publice benedici. ¶ QVÆRITVR, an baptizato puero secretè, debeant repeti solennes illæ ceremoniæ, & benedictiones ecclesiæ? Respondeo quòd sic, vt ait Palude, & est cōmunis sententia. Sed quid si credens curatus iam puerum esse baptizatum, dixit solenniter omnia illa quæ concomittātur baptismũ sine immersione tamẽ , an posteà sciẽs illum non fuisse baptizatum, debeat baptizare sine solennitatibus prædictis? Respond. quòd non, sed debet de nouo solenniter baptizare, quia solẽ nitates non sunt de essentia baptismi De ritu baptismi, an sit conueniens? consule, sanctum Thom. 3. parte. quæ stio. 66. arti. 10. & de cathecismo, exorcismo . 3. part. quæst. 71.