¶ QVÆRITVR, an in cathecismo puerorum, quando respondent pro eis, ab renuntio , sit ibi noua obligatio pueri, an si maneat puer obligatus, sicut si fecisset votum? Respondeo quod Durandus videtur dicere quod sic. Palud. tamen bene dicit, quod ibi nulla est obligatio, etiam si qui baptizatur sit adultus. Non enim intendit ecclesia obligare eos de nouo, sed vt acceptent ea ad quae tenentur christiani. Notandum etiam quod in cathecismo contrahitur quaedam cognatio spiritualis inter susceptorem, & susceptum, inter patrinum vero filiosque eius, & baptizatum contrahitur affinitas spiritualis. Si autem non baptizetur, sed fiant solennitates tantum, contrahitur etiam affinitas, sed imperfecta: nam prima dirimit matrimonium, non tamen. 2. vt habetur de cognatione spirituali capit. 5.