¶ An in sacramento baptismi, oporteat simul concurrere materiam & formam baptismi? Respond. secundũ omnes quòd sic. Patet ex Augustino, & habetur cap. detrahe. p. q. 1. accedit verbum ad elementum, et sit sacramẽ tum . Ista autem simultas secũdũ Scotum intelligitur modo humano: quia euangelistę loquuntur hominibus, ac proindè satis est, quòd materia & forma sint simul, eo modo quo aliqua dicuntur esse simul apud homines. Nō credo tamen quòd requiratur quòd antequàm immersio aquæ finiatur, incipiant̃ verba, sed sufficit quòd post quàm dixit, ego te baptizo in nomine patris, & filij, & spiritus sancti, mittatur aqua. Nec de hoc dubito, iā enim iste est baptizatus in nomine patris, et filij. &c. sicuti in euangelio præceptũ est. Et hæc de baptismo.