# 34 Materia & forma baptismi debent simul concurrere ΒΆ An in sacramento baptismi, oporteat simul concurrere materiam & formam baptismi? Respondeo secundum omnes quod sic. Patet ex Augustino, & habetur cap. detrahe. p. q. 1. accedit verbum ad elementum, et sit sacramentum . Ista autem simultas secundum Scotum intelligitur modo humano: quia evangelistae loquuntur hominibus, ac proinde satis est, quod materia & forma sint simul, eo modo quo aliqua dicuntur esse simul apud homines. Non credo tamen quod requiratur quod antequam immersio aquae finiatur, incipiantur verba, sed sufficit quod post quam dixit, ego te baptizo in nomine patris, & filij, & spiritus sancti, mittatur aqua. Nec de hoc dubito, iam enim iste est baptizatus in nomine patris, et filij. &c. sicut in euangelio praeceptum est. Et haec de baptismo.