# 7 Baptismi obligatio quando incoepit ¶ QVÆRITVR, quando baptismus incoepit obligare, & consequenter alia sacramenta nouae legis, ac proinde quando cessauerunt legalia? Respondeo per propositiones. Prima propositio, ante passionem & mortem domini , circuncisio, & alia legalia fuerunt semper sub precepto. Probatur nam Christus non soluit veterem legem, antequám eam impleret, sed non fuit impleta usque ad passionem , cum dixit, consumatum est, Ioan. 19. ergo ante passionem legalia non cessauerunt, per passionem enim suam (vt ait Paulus) liberauit nos Christus a seruitute legis. Secunda pro positio, in passione domini omnia legalia fuerunt extincta quantum ad praeceptum, & quantum ad virtutem, volo dicere, quod post passionem domini non erat praeceptum de circuncisione, nec de aliquo alio in lege scripta, totaliter enim extincta erat quantum ad vim illam quam prius habebat & nullum omnino habebat effectum . Lex. enim illa fuit instituta ad significandum gratiam noui testamenti quae per IESVM facta est, ac pro inde mortuo Christo debuit cessare, sicut adueniente luce, cessat vmbra. Item legalia non conferebant gratiam perfectam , ergo adueniente quod perfectum est euacuatum est quod ex parte erat, Corinth. 13. Reprobatio fit prioris mandati propter infirmitatem eius, & inutilitatem , nihil enim ad perfectum lex adduxit, introductio vero fit melioris spei. Tertia propositio, ante promulgationem sufficientem euangelij per aliquod tempus, legalia non erant mortifera, ad hunc sensum, quia licebat ob{ legalia quando cessauerint. } seruare ea, & non erat peccatum etiam scienti & non ignoranti legem Christi . Probatur , quia Paulus circuncidit Thimotheum . Act. 16. & purificauit se Act. 21. Hoc autem permissum fuit vt Augus. ait, vt Synagoga cum honore sepeliretur. Vt ostenderetur igitur quod fuerat bona & sancta, non est illi statim post passionem derogatum. De ista propositione fuit magna controuersia in ter Hieronymum , & Augusti. Hieron. enim videtur sentire, quod statim post passionem legalia fuerunt mortifera, & factum Pauli, & Petri excusat, quia fuerunt quaedam piae dispensationes & simulationes, vt vitaretur scandalum . Sed Augustinus oppositum omninó te net, & quidem disserte & eleganter disputat. Si enim iam essent mortifera propter nullum scandalum licuisset Paulo circuncidere Timotheum , nec simulare circuncisionem, etiam pro salute totius populi Iudaeorum, quia esset mendacium in facto. Petrus autem incaute se habuit in obseruatione legalium nimium condescendens Iudaeis illis, quidem legalia observanda esse dicebant , ita vt aliqui eius exemplo inducerentur ad eorum observantiam , quasi essent necessaria, & ideo Petrus aliquam leuem culpam incurrit, & erat reprehensibilis, vt ait Paulus. Quarta & vltima propositio, post sufficientem promulgationem euangelij omnia legalia fuerunt & sunt mortifera. Hoc determinatum est extra de baptismo & eius effectu. cap. maio. & in concil . Florent . damnati sunt Cherinthus & Ebion , contrarium tenentes . Et ad Galat. 5. si circuncidamini Christus vobis nihil proderit .